- FUGITIV Servi
- FUGITIV Servie fuga retracti, stigmatibus apud Romanos notati sunt, aut pedicis ferreis coerciti. Aus. Epigr. 16. in Pergamum.Aut inseribe istam, quae non vult seribere, dextram,Aut profugos ferri pondere necte pedes.Et quidem prius quod attinet, locus inustionis fuit frons, cui aliquando unica litera F. seu Φ. fugae, seu φυγῆς index, aliquando integrae voces inscriptae sunt. Certe apud Mart. ille spleniis pluribus opus habuit, ut frontem numerosis literis inscriptam tegeret, l. 2. Epigr. 29. cuius Epigraphe in Rufum sub finem. Postquam vero in noxiorum facie scribi vetuit Constantinus Mag. collaria hac fini adhibita sunt: quae fugitivis apta fuisse, testatur et Lucilius apud Nonium,Cum Mainicis, Catulo, Collrique ut fuitivumDeportemCuiusmodi collare cum hac Inscr. TENE ME, QUIA FUGI, ET REVOCA ME DOMINO MEO BONIFATIO LINARIO ΑΡΩΧX, ut et alia quaedam memorat, typumqueve aeneae laminae, unâ tantum parte; et alterius, utrinqueve inscriptae, exhibet Laur. pignor. Comm. de Servis. p. 15. Vide quoque in fra Monogramma. Sed et non raro dati ad pugnam bestiarum fugitivi et in Ludum coniecti, et cruci affixi sunt, ut idem pluribus docet. Recentiori vero aevo, aurium abscissione multatos, habes apud Gregor. Turon. l. 5. c. 48. At non semper retrahi potuêre fugaces, quamquam Vestales nondum egressa urbe mancipia retinere in loco precatione crederentur, Plin. l. 28. c. 35. quosdam enim pernicitas ignominiae poenaequeve eripuit; alii socios nacti fugae in eum aliquando numerum excrevêre, ut maiori vi reprimendi essent: quales illi apud Plin. l. 15. c. 29. Haec postea (myrtea viz.) ovantinm fuit corona, excepto M. Crasso, qui de Fugitivis et Spartaco laureâ coronatus incessit etc. Vide plura hîc passim, ubi de Cruce, Fronte, Inscriptis, Literatis, Servis, nec non in voce Stigmatici: uti de Fugitivorum, in Palliolum, vit. Pallium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.